Magnificat anima mea Dominum

Ⓒ corjesu.info CFM.SCJ – Kongregation der Herz Jesu Franziskaner

Magnificat anima
mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem
ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam
me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens
est, et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius
a progenie in progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos
mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit
bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et
semini eius in saecula.

  

Ⓒ corjesu.info CFM.SCJ – Kongregation der Herz Jesu Franziskaner

Schreibe einen Kommentar

Deine E-Mail-Adresse wird nicht veröffentlicht. Erforderliche Felder sind mit * markiert